Matthew 7:6
Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 11:22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. + 11.22 Circulus aureus in naribus, etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus.
Proverbs 26:11Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. + 26.11 Sicut canis. Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.
Matthew 15:26Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. + 15.26 Panem filiorum. Verbum salutis, quod prius debetur Judæis, non est bonum dare canibus vel gentibus, canina rabie latrantibus semper.
Matthew 24:10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
2 Corinthians 11:26in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: + 11.26 Periculis latronum, etc. Quos diabolus (cum in civitate occidere non posset) ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret, quod latrones cuperent.
2 Timothy 4:14Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: + 4.14 Alexander. Iste est quem supra dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat ædes Dianæ apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Multa mihi mala ostendit. CHRYS. Qui a magno aliquo premitur, etc., usque ad ut infirmiores quoque etiam ex hac parte solatium capiant.