Exodus 31:2
Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, + 31.2 Beseleel, etc., qui interpretatur in umbra Dei. q. d. Dominus illuminatio mea et salus mea quem Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
See, I have called by name Bezaleel the son of Uri, the son of Hur, of the tribe of Judah:
In Context
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 33:17Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. + 33.17 Et teipsum novi, etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus, etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.
Exodus 36:1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. + 36.1 Fecit ergo Beseleel, etc. RAB., in Exod. Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.
Exodus 38:22quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
1 Kings 7:14filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. + 7.14 Fecit omne opus. Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam præordinavit æternam. Unde: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit II Cor. 3..
1 Chronicles 2:20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
Isaiah 45:3et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël, + 45.3 Thesauros absconditos. Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante prædixit nomen tuum antequam esses.