Exodus 32:14
Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. + 32.14 Placatusque est Dominus ne faceret malum. AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD repented of the evil which he thought to do unto his people.
In Context
Cross References
Numbers 14:20Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.
Deuteronomy 32:26[Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. + 32.26 Cessare faciam ex hominibus. A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: Propterea Deus tuus destruet te in finem, evellet, et educet te de terra viventium, etc. Psal. 51.
Judges 2:18Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.
1 Chronicles 21:15Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi.
Jeremiah 26:13Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. + 26.13 Nunc ergo bonas. Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate.