Exodus 32:19
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: + 32.19 Iratusque valde. ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.
Exodus 32:11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
Numbers 12:3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
Deuteronomy 10:2et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca.
2 Samuel 6:14et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. + 6.14 Ephod lineo, et David, etc. RAB. Non pontificali, sed linea veste, causa humilitatis, etc., usque ad inter flagella triumphavit.
Lamentations 5:15Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.