Exodus 32:20
arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. + 32.20 Arripiensque vitulum quem fecerant. ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. Et dedit ex eo potum filiis Isræl. Tradunt Hebræi quod filii Isræl bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri præferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
Cross References
Deuteronomy 7:25Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:
2 Kings 23:6Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.
Proverbs 1:31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. + 1.31 Comedent igitur. ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.