bible.software › Exodus › Exodus 32 › Exodus 32:26
Exodus 32:26
et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Moses stood in the gate of the camp, and said, Who is on the LORD’S side? let him come unto me. And all the sons of Levi gathered themselves together unto him.
In Context
25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.
27quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. + 32.27 Ponat vir gladium, etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum, etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.
Read all of Exodus 32
Cross References
Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.
2 Samuel 20:11Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasæ, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 32:26