The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 32 › Exodus 32:25

Exodus 32:25

Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Moses saw that the people were naked; (for Aaron had made them naked unto their shame among their enemies:)

In Context

24Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. + 32.24 Et dederunt mihi, etc. AUG., quæst. 145. Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit.

26et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:

Read all of Exodus 32

Cross References

Genesis 3:10Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. + 3.10 Qui ait: Vocem tuam audivi, etc. AUG., ubi supra, c. 34 Historice. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. Vocem tuam, etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et præcepto Dei non obedire. Vocavitque Deus Adam, etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Adam, ubi es? Dum vocat, significat quia ad pœnitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat.

Deuteronomy 9:20Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.

Isaiah 47:3Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo. + 47.3 Et non resistet, sicut, Moyses Deo volenti delere filios Isræl. Significat autem angelum Babyloni præpositum: qui cum aliis ait: Curavivimus Babylonem, et non est sanata.

Daniel 12:2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

Micah 1:11Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.

Revelation 3:17quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. + 3.17 Dives sum, scientiæ divinæ, vel sæcularis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 32:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 32:24Exodus 32Exodus 32:26 →