Exodus 32:35
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. + 32.35 Quem fecit Aaron. AUG. quæst. 148. Quæritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus: etc. Rom. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD plagued the people, because they made the calf, which Aaron made.
In Context
Cross References
Exodus 32:25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.
2 Samuel 12:9Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
Acts 1:18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. + 1.18 Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.