The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 32 › Exodus 32:7

Exodus 32:7

Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Go, get thee down; for thy people, which thou broughtest out of the land of Egypt, have corrupted themselves:

In Context

6Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. + 32.6 Et sedit populus comedere, etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.

8Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 32.8 Isti sunt dii tui. AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.

Read all of Exodus 32

Cross References

Exodus 19:24Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

Exodus 32:4Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

Exodus 33:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: + 33.1 Locutusque, etc. AUG., quæst. 149 in Exod. Deus iratus, etc., usque ad voce terrebat. Vade, etc. ID., quæst. 150. Continuo tanquam ad ipsum Mosen, etc., usque ad a facie Domini.

Deuteronomy 9:12dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de Ægypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.

Deuteronomy 32:5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. + 32.5 Peccaverunt ei, etc. AUG., quæst. 55. LXX: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. Et non. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. In fidelibus autem dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Generatio prava. De qua in Evangelio: Generatio prava atque perversa signum quærit Matth. 12.. Et alibi: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira Luc. 3.?

2 Chronicles 27:2Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 32:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 32:6Exodus 32Exodus 32:8 →