The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 32 › Exodus 32:8

Exodus 32:8

Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 32.8 Isti sunt dii tui. AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They have turned aside quickly out of the way which I commanded them: they have made them a molten calf, and have worshipped it, and have sacrificed thereunto, and said, These be thy gods, O Israel, which have brought thee up out of the land of Egypt.

In Context

7Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:

Read all of Exodus 32

Cross References

Exodus 20:3Non habebis deos alienos coram me. + 20.3 Non habebis deos alienos, etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me; et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me, etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me. Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra. In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos, et Deus Deo locutus est, etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes, etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt, inquit, tibi dii alii præter me: quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5..

Exodus 20:23Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

Exodus 32:4Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

Joshua 22:15Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos:

Judges 8:24Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant.

Nehemiah 9:18et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de Ægypto: feceruntque blasphemias magnas:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 32:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 32:7Exodus 32Exodus 32:9 →