The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 33 › Exodus 33:21

Exodus 33:21

Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. + 33.21 Ecce, inquit, locus est apud me, et stabis supra, etc. AUG., quæst. 154. Item interposito articulo dicente Scriptura, etc., usque ad stetit populus fidelis supra petram. GREG., lib. XXV Moral., cap. 16. Est locus apud me, etc. Locus Ecclesia. Petra Dominus, Moyses Judaica plebs, quæ Domino prædicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia, scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cujus præsentiam non vidit, ejus posteriora cognovit. GREG. ibid. Est locus apud me, etc. Ecclesia scilicet, etc., usque ad De qua soliditate dicitur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said, Behold, there is a place by me, and thou shalt stand upon a rock:

In Context

20Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. + 33.20 Non enim, etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.

22Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam: + 33.22 Cumque transibit gloria mea, etc. EUCHERIUS, lib. de Form. spirit. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judæis ad gentes, de hæreticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos. Et protegam AUG., ubi supra. et tegam manu mea super te, etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas, etc.

Read all of Exodus 33

Cross References

Joshua 20:4cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.

Zechariah 3:7[Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 33:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 33:20Exodus 33Exodus 33:22 →