Exodus 34:2
Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:20Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, + 19.20 Descenditque Dominus, etc. ID., lib. V Moral., cap. 26. Moyses ascendit, etc., usque ad eum aliquatenus balbutiendo resonamus.
Exodus 24:12Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos. + 24.12 Ascende ad me, etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. Daboque tibi. ID. Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est.