The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 24 › Exodus 24:12

Exodus 24:12

Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos. + 24.12 Ascende ad me, etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. Daboque tibi. ID. Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Come up to me into the mount, and be there: and I will give thee tables of stone, and a law, and commandments which I have written; that thou mayest teach them.

In Context

11Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

13Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, + 24.13 Surrexerunt Moyses et Josue. AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron mons fortitudinis, Hur ignis vel lumen, etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.

Read all of Exodus 24

Cross References

Exodus 19:3Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël: + 19.3 Moyses autem, etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.

Exodus 24:15Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, + 24.15 Cumque ascendisset Moyses, BEDA., ibid. Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque ad cœlesti benedictione protegit.

Exodus 31:18Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. + 31.18 Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..

Exodus 32:15Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

Deuteronomy 4:14Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.

Ezra 7:10Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium. + 7.10 Esdras autem paravit. Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, et dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum Psal. 56.. BEDA, ibid. Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus prævidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: In capite libri scriptum est de me, etc. Psal. 39. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisæorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quæ attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quæ per Moysen præmiserat, ostendit. Unde: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 24:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 24:11Exodus 24Exodus 24:13 →