The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 34 › Exodus 34:20

Exodus 34:20

Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus. + 34.20 Primogenitum asini, etc. ISID. Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia ad innocentiæ simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quæ Dei sacrificio munda imponat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the firstling of an ass thou shalt redeem with a lamb: and if thou redeem him not, then shalt thou break his neck. All the firstborn of thy sons thou shalt redeem. And none shall appear before me empty.

In Context

19Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

21Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere. + 34.21 Die septimo. AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.

Read all of Exodus 34

Cross References

Exodus 13:12separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.

Exodus 13:15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

Numbers 3:45Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.

Deuteronomy 16:16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: + 16.16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.

2 Samuel 24:24Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 34:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 34:19Exodus 34Exodus 34:21 →