Exodus 13:12
separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:28Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. + 22.28 Diis non detrahes, etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.
Exodus 34:19Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
Leviticus 27:26Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. + 27.26 Primogenita quæ. ISICH. Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis præbeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lucæ 2.. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas, etc. I Cor. 4.. Nemo sanctificare poterit et vovere. Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc præcepit Exod. 20.. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit Eph. 6..
Numbers 3:13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
Numbers 18:15Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, + 18.15 Quidquid primum. ORIG. Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiæ possunt dici virgines Apoc. 14; decimæ vero, qui post conjugium continentes sunt. Omne. RAB. In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimæ ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quærere: unde, Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam Matth. 10.. Mystice autem decimæ observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem boni operis, quæ maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturæ et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animæ ostendentibus; unde, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua Deut. 6.. Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis.
Nehemiah 10:36et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri: