Exodus 34:32
venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
33Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Cross References
Exodus 24:3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
Numbers 15:40sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..
1 Corinthians 15:3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: