Exodus 35:34
dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
Cross References
Exodus 31:6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, + 31.6 Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
Ezra 7:10Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium. + 7.10 Esdras autem paravit. Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, et dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum Psal. 56.. BEDA, ibid. Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus prævidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: In capite libri scriptum est de me, etc. Psal. 39. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisæorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quæ attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quæ per Moysen præmiserat, ostendit. Unde: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, etc.
Nehemiah 2:12Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem: et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
1 Corinthians 1:5quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. + 1.5 In omnibus. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo prædicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis.
James 1:16Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.