Exodus 31:6
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, + 31.6 Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
Cross References
Exodus 6:26Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Exodus 35:4Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:
Exodus 35:25Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Exodus 36:8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
Exodus 38:23juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
1 Kings 3:12ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.