Exodus 36:14
Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he made curtains of goats’ hair for the tent over the tabernacle: eleven curtains he made them.
In Context
Cross References
Exodus 26:7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. + 26.7 Facies et saga, etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga, etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.