The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 26 › Exodus 26:7

Exodus 26:7

Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. + 26.7 Facies et saga, etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga, etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt make curtains of goats’ hair to be a covering upon the tabernacle: eleven curtains shalt thou make.

In Context

6Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

8Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium. + 26.8 Longitudo sagi unius. BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanæ perfectionis modum inter homines sublimantur. Æqua erit mensura. ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Hæc de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.

Read all of Exodus 26

Cross References

Exodus 26:1Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. + 26.1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.

Exodus 26:12Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. + 26.12 Quod autem superfuerit, etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.

Exodus 35:6hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, + 35.6 Hyacinthum. ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum. ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum. ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.

Exodus 35:26et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

Numbers 4:25ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:6Exodus 26Exodus 26:8 →