Exodus 36:2
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, + 36.2 Cumque vocasset eos, etc. ORIG., ubi supra. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre? Et qui sponte, etc. AUG., quæst. 170 in Exod. Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. + 25.2 Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias, etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.
Exodus 28:3Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exodus 35:2Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exodus 35:21obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, + 35.21 Quidquid ad cultum, etc. GREG., ubi supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.
1 Chronicles 29:5Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
Acts 14:23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,