Exodus 35:21
obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, + 35.21 Quidquid ad cultum, etc. GREG., ubi supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
Cross References
Exodus 25:2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. + 25.2 Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias, etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.
Exodus 35:22viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Exodus 35:29Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
Judges 5:3Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël.
Judges 5:12Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm. + 5.12 Surge, surge. In Hebræo non habetur: sed expergiscere spiritu, scilicet prophetiæ, perfecti enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiæ et laudis.
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.