Exodus 37:1
Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. + 37.1 Fecit autem Beseleel arcam. ISID. in Exod., tom. 5. In arca testamenti fuit urna aurea, etc., usque ad immortalis memoriæ semper viriditate florentem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:10arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Exodus 31:7tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
1 Chronicles 2:20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.