The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 31 › Exodus 31:7

Exodus 31:7

tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The tabernacle of the congregation, and the ark of the testimony, and the mercy seat that is thereupon, and all the furniture of the tabernacle,

In Context

6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, + 31.6 Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.

8mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

Read all of Exodus 31

Cross References

Exodus 26:1Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. + 26.1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.

Exodus 36:8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:

Exodus 40:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 40.1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo, etc. STRAB. Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judæi pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiæ quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquæ, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata. RAB. in Exod., tom. 2. Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 31:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 31:6Exodus 31Exodus 31:8 →