Exodus 38:3
Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis.
4Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam,
Cross References
Exodus 27:3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. + 27.3 Faciesque in usus ejus lebetes. ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque. ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium, etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.
2 Chronicles 4:2Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. + 4.2 Mare etiam. RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiæ sperare debet. Quinque cubitos habebat. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Funiculus triginta cubitorum. Hoc est, disciplina cœlestium præceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernæ retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi.