The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 27 › Exodus 27:3

Exodus 27:3

Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. + 27.3 Faciesque in usus ejus lebetes. ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque. ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium, etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt make his pans to receive his ashes, and his shovels, and his basons, and his fleshhooks, and his firepans: all the vessels thereof thou shalt make of brass.

In Context

2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære. + 27.2 Cornua autem, etc. ID., Ibid. Quatuor angulos habet altare holocausti, etc., usque ad inviolabilis, imo fortior, persistit.

4Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. + 27.4 Craticulumque in modum, etc. BED., ubi supra, cap. 18. Altare totum concavum fieri præceptum est, etc., usque ad a Judæorum doctoribus didicisse putamus.

Read all of Exodus 27

Cross References

Exodus 24:6Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. + 24.6 Tulit itaque, etc. ID., quæst. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. Crateras. Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est capere, eo quod sit multi vini capax.

Exodus 38:3Et in usus ejus paravit ex ære vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.

Numbers 4:14ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.

1 Kings 7:40Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.

2 Kings 25:15Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ, + 25.15 Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

2 Chronicles 4:11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: + 4.11 Fecit autem Hiram. Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicæ passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine lætentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem. Et creagras. Creagræ prædicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinæ ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiæ salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulæ, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quædam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quædam enim nostræ humilitati ad refectionem revelantur, quædam solummodo patent scientiæ sancti Spiritus; quædam in Paralipomenis quæ in Regum exposita præterimus, quædam exposita non invenimus et nostræ parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus. Et phialas. Phialæ latiorem et apertiorem sanctæ doctrinæ significant sermonem, qui haustum sapientiæ pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per prædicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitæ æternæ pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in æternum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 27:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 27:2Exodus 27Exodus 27:4 →