Exodus 39:37
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;
38et tentorium in introitu tabernaculi;
Cross References
Exodus 25:31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. + 25.31 Facies et candelabrum, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas. ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.
Exodus 27:21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. + 27.21 Et collocabunt. ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, etc. Jac. 3.. Perpetuus erit, etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.
Numbers 8:3Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi. + 8.3 Super candelabrum. Christum, scilicet, primogenitum de radice Jesse, super quem requievit spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis Isa. 11..
Philippians 2:15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, + 2.15 Nationis pravæ, etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Sicut luminaria. Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas cœli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhærentes cœlo sacræ Scripturæ non obscurat mundana iniquitas.