Exodus 25:31
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. + 25.31 Facies et candelabrum, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas. ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 31:8mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
Exodus 37:17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant: + 37.17 Fecitque candelabrum, etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.
Exodus 39:37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
Numbers 4:10et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.
1 Kings 6:18Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete. + 6.18 Et cedro omnis. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habens tornaturas. BEDA, ibid., cap. 11. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturæ enim quæ juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Cælaturas. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit. Omnia cedrinis, etc. ID. ibid. Lapides parietis vel pavimentum, et tabulæ, et aurum, etc., usque et ad qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, æterna vita pariter perfruuntur.
1 Kings 7:49et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos, + 7.49 Quasi lilii. ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata Lucernas desuper aureas. Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. Forcipes. BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.