The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 4 › Exodus 4:19

Exodus 4:19

Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. + 4.19 Dixit ergo Dominus, etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: Vade, perge in Ægyptum, etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: Vade, perge in Ægyptum, tanquam non sufficeret alterum, deinde, mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam, cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses in Midian, Go, return into Egypt: for all the men are dead which sought thy life.

In Context

18Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.

20Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. + 4.20 Tulit ergo Moyses, etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.

Read all of Exodus 4

Cross References

Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 4:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 4:18Exodus 4Exodus 4:20 →