bible.software › Exodus › Exodus 4 › Exodus 4:20
Exodus 4:20
Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. + 4.20 Tulit ergo Moyses, etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses took his wife and his sons, and set them upon an ass, and he returned to the land of Egypt: and Moses took the rod of God in his hand.
In Context
19Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. + 4.19 Dixit ergo Dominus, etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: Vade, perge in Ægyptum, etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: Vade, perge in Ægyptum, tanquam non sufficeret alterum, deinde, mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam, cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.
21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. + 4.21 Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi.
Read all of Exodus 4
Cross References
Exodus 2:22quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis. + 2.22 Quæ peperit, etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quæ munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: Una est columba mea; quæ gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adjutorium: advenæ enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.
Exodus 4:17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exodus 18:3et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 4:20