The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 4 › Exodus 4:6

Exodus 4:6

Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. + 4.6 Mitte manum tuam, etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said furthermore unto him, Put now thine hand into thy bosom. And he put his hand into his bosom: and when he took it out, behold, his hand was leprous as snow.

In Context

5Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.

7Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.

Read all of Exodus 4

Cross References

Numbers 12:10nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, + 12.10 Nubes quoque recessit. ID. Et nubes recessit de tabernaculo, etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati. Cumque respexisset. ORIG., ubi supra. Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa. Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectæ nativitatis instituta revocat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, etc. Gal. 4.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 4:5Exodus 4Exodus 4:7 →