bible.software › Exodus › Exodus 4 › Exodus 4:7
Exodus 4:7
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, Put thine hand into thy bosom again. And he put his hand into his bosom again; and plucked it out of his bosom, and, behold, it was turned again as his other flesh.
In Context
6Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. + 4.6 Mitte manum tuam, etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 11..
8Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Read all of Exodus 4
Cross References
Numbers 12:13Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
2 Kings 5:14Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 4:7