The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 5 › Exodus 5:4

Exodus 5:4

Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. + 5.4 Quare, Moses et Aaron, sollicitatis, etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de sæculo, renuntiare omnibus quæ possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quærunt: hæc erant tunc verba Pharaonis, hæc et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebræorum, paleas non dari, opus exigi; hæc passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hæ sunt enim paleæ quæ dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Isræl, hi sunt Isrælitæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the king of Egypt said unto them, Wherefore do ye, Moses and Aaron, let the people from their works? get you unto your burdens.

In Context

3Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. + 5.3 Deus Hebræorum vocavit nos, etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis. Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo, etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: Ego sum via, veritas et vita. Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. Viam trium dierum, etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias.

5Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?

Read all of Exodus 5

Cross References

Exodus 1:11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. + 1.11 Præposuit itaque eis, etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat os defectionis, vel abyssi; et Ramesses, quæ est commotio tineæ, et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: os abyssi, quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineæ: qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine transfigurans sein angelum lucis. In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.

Amos 7:10Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.

Acts 16:20et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 5:3Exodus 5Exodus 5:5 →