Exodus 1:11
Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. + 1.11 Præposuit itaque eis, etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat os defectionis, vel abyssi; et Ramesses, quæ est commotio tineæ, et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: os abyssi, quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineæ: qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine transfigurans sein angelum lucis. In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
Cross References
Genesis 15:13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. + 15.13 Scito prænoscens, etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens, etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est.
Exodus 2:11In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.
Exodus 5:4Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. + 5.4 Quare, Moses et Aaron, sollicitatis, etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de sæculo, renuntiare omnibus quæ possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quærunt: hæc erant tunc verba Pharaonis, hæc et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebræorum, paleas non dari, opus exigi; hæc passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hæ sunt enim paleæ quæ dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Isræl, hi sunt Isrælitæ.
Exodus 5:15Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
Numbers 20:15quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros:
1 Kings 9:19Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ.