Exodus 5:9
Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. + 5.9 Opprimantur operibus et expleantea, etc. Mystice. Ex quo loqui cœpit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 18:20forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?
Jeremiah 43:2dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.
Malachi 3:14Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?