Malachi 3:14
Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.
Cross References
Job 21:15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? + 21.15 Quis est Omnipotens? etc. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et quid nobis prodest si oraverimus? Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quærunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt.
Job 34:9Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Psalms 73:8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. 1
Isaiah 58:3Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. + 58.3 Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.
Joel 2:12Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
Zechariah 7:3ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis?