Exodus 6:18
Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
19Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas.
Cross References
Leviticus 10:4Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. + 10.4 Vocatis autem Moysi, Misæle et Elisaphan. Misæl, Dei attrectatio. Elisaphan, sive Elzaphan, Dei illuminatio, vel Dei speculum. His jure præcipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium: unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii hæreticos vere mortuos a castris Ecclesiæ detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primus attrectatio Dei, id est Misadai; Elisaphan interpretatur specula Dei mei. Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat: Deus meus et Dominus meus Joan. 20., potest ignem alienæ doctrinæ auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicæ sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit, extra tabernaculum, id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron hæc faciunt. Aaron, id est David, per quem prophetiæ intelliguntur, quæ Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiæ Evangelium est; quæ enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis prædicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum II Joan..
Numbers 26:57Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.
1 Chronicles 6:18Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
1 Chronicles 23:12Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.