Leviticus 10:4
Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. + 10.4 Vocatis autem Moysi, Misæle et Elisaphan. Misæl, Dei attrectatio. Elisaphan, sive Elzaphan, Dei illuminatio, vel Dei speculum. His jure præcipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium: unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii hæreticos vere mortuos a castris Ecclesiæ detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primus attrectatio Dei, id est Misadai; Elisaphan interpretatur specula Dei mei. Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat: Deus meus et Dominus meus Joan. 20., potest ignem alienæ doctrinæ auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicæ sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit, extra tabernaculum, id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron hæc faciunt. Aaron, id est David, per quem prophetiæ intelliguntur, quæ Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiæ Evangelium est; quæ enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis prædicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum II Joan..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:22Filii quoque Oziel: Misaël, et Elisaphan, et Sethri.
Numbers 3:30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:
Luke 7:12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. + 7.12 Cum autem appropinquaret, etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ. AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.
Acts 5:9Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. + 5.9 Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare, etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt. ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium.