Exodus 6:20
Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. + 6.20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem, etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas.
Cross References
Exodus 2:2Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. + 2.2 Et videns, etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quæ videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judæus, dicens: Nunquid me occidere tu vis? et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam Psal. 44.. Hæc est ergo quæ exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quæ contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiæ suscepit, et miserta est infantis; hæc veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judæorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiæ aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litteræ, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Ego in non gentem in æmulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litteræ velut tegmen obscurum; quæ parva ejus sunt et lactantia comedamus; quæ perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiæ.
Exodus 6:18Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
Numbers 26:59qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
1 Chronicles 23:13Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.