The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 7 › Exodus 7:1

Exodus 7:1

Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. + 7.1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum; non dictum est, tu illi Deus. Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis. Et alibi: Applica illum ad deos. Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum, etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo, id est, quam durum sit demonstrabo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, See, I have made thee a god to Pharaoh: and Aaron thy brother shall be thy prophet.

In Context

2Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.

Read all of Exodus 7

Cross References

Exodus 4:15Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. + 4.15 Et ego ero in ore tuo et in ore illius, etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis.

Exodus 16:29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

2 Kings 6:32Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.

Ecclesiastes 1:10Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. + 1.10 Nec valet, etc. HIER. Estne verbum, etc., usque ad et prædestinatione Dei jam ea facta sunt quæ futura sunt. Jam enim præcessit. Sicut præterita quæ olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quæ nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquæ transeunt, et non redibunt. Cui sententiæ totus mundus acclamat, et maxime genus humanum.

John 10:35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: + 10.35 Si illos dixit deos. Si per sermonem Dei participando fiunt homines dii, quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant, non est Deus?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 7:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Exodus 7Exodus 7:2 →