The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 7 › Exodus 7:15

Exodus 7:15

Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. + 7.15 Vade ad eum mane, ecce egredietur, etc. ORIG. hom. 4. Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post hæc nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quæstionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Nisi quis prius alligaverit fortem, non potestintrare in domum ejus et vasa ejus diripere Marc. 12.. Prius ergo ligandus est fortis et quæstionum vinculis constringendus, et ita intrœundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sæpius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Pœnitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Ægypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc. ISID. Plagæ in Ægypto corporaliter gestæ sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Ægyptus enim sæculi forma est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Get thee unto Pharaoh in the morning; lo, he goeth out unto the water; and thou shalt stand by the river’s brink against he come; and the rod which was turned to a serpent shalt thou take in thine hand.

In Context

14Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.

16Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad præsens audire noluisti.

Read all of Exodus 7

Cross References

Exodus 2:5Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam

Exodus 7:10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.

Ezekiel 29:3Loquere, et dices: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 7:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 7:14Exodus 7Exodus 7:16 →