bible.software › Exodus › Exodus 7 › Exodus 7:14
Exodus 7:14
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD said unto Moses, Pharaoh’s heart is hardened, he refuseth to let the people go.
In Context
13Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.13 Induratumque, etc. Induravit Deus cor Pharaonis, quia diabolum ita induravit post peccatum, ut pœnitentiæ compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job XLI dicitur: Cor ejus indurabitur quasi lapis.
15Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. + 7.15 Vade ad eum mane, ecce egredietur, etc. ORIG. hom. 4. Primo quidem non intrat Moses ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas; postea vero intrat; post hæc nec intrat, sed accersitus accedit: quia sive nobis in verbo Dei et assertione religionis certamen est cum Pharaone, sive obsessas ab eo animas eripere conamur, et est in nobis in disputatione luctamen, non prima fronte ingredi debemus ad ultima quæstionum loca, sed occurrendum est nobis adversario, et ad aquas suas, id est, auctoritates gentium philosophorum, ut ipsos primo arguamus et errasse doceamus; deinde ingrediendum ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Nisi quis prius alligaverit fortem, non potestintrare in domum ejus et vasa ejus diripere Marc. 12.. Prius ergo ligandus est fortis et quæstionum vinculis constringendus, et ita intrœundum ad diripienda vasa. et liberandas animas quas deceptione et fraude possederat. Quod cum sæpius fecerimus, et steterimus contra ipsum, succincti scilicet lumbos in veritate, et stantes in Domino, et viriliter agentes, artifex antiquus et callidus victum se simulabit et cedere, ut negligentiores nos faciat ad certamen. Pœnitentiam quoque simulabit, deprecabitur nos discedere, sed non longe: vult nos aliqua parte sibi esse vicinos. Sed nisi ab eo longius recedamus, et mare transeamus, et dicamus cogitatione, locutione, et opere: Quantum distat ortus ab occidente, tantum fecit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Oremus ergo misericordiam Dei, ut et nos eripiat de terra Ægypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo tanquam plumbum demergat in aqua vehementissima. Nos autem liberati cum gaudio et exsultatione hymnum cantemus Domino. Gloriose enim honorificatus est, etc. ISID. Plagæ in Ægypto corporaliter gestæ sunt, sed in nobis spiritualiter geruntur. Ægyptus enim sæculi forma est.
Read all of Exodus 7
Cross References
Exodus 4:23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exodus 8:11Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt.
Exodus 9:2Quod si adhuc renuis, et retines eos,
Exodus 9:34Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:
Exodus 10:4Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: + 10.4 Ecce ego inducam cras locustam, etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam. ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.
Exodus 10:27Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 7:14