Exodus 7:4
et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,
Cross References
Exodus 6:6Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
Exodus 9:3ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Exodus 11:9Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. + 11.9 Non audiet vos Pharao, etc. AUG., quæst. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quæ utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis.
Judges 2:15sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt.
Isaiah 26:9Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. + 26.9 Anima mea desideravit, etc. Non caro; unde: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum Psal. 41.. Caro concupiscit adversus spiritum Gal. 5..
Ezekiel 14:21Quoniam hæc dicit Dominus Deus: Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,