Iudicum 2:15
sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:25Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
Deuteronomy 32:40Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. + 32.40 Levabo. Alia editio: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in æternum. In cœlum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam æternitatis suæ super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et æternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus, potestas æterna Dan. 7..
Judges 10:9in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis.
1 Samuel 12:15si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
1 Samuel 14:24Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem: