The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 8 › Exodus 8:16

Exodus 8:16

Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ: et sint sciniphes in universa terra Ægypti. + 8.16 Extende virgam, etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes, etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Say unto Aaron, Stretch out thy rod, and smite the dust of the land, that it may become lice throughout all the land of Egypt.

In Context

15Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 8.15 Videns autem Pharao, etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.

17Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti.

Read all of Exodus 8

Cross References

Exodus 4:23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

Exodus 8:5Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti.

Psalms 105:31Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. + 105.31 Et reputatum, etc. AUG. Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in æternum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 8:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 8:15Exodus 8Exodus 8:17 →