bible.software › Exodus › Exodus 8 › Exodus 8:15
Exodus 8:15
Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 8.15 Videns autem Pharao, etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But when Pharaoh saw that there was respite, he hardened his heart, and hearkened not unto them; as the LORD had said.
In Context
14Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
16Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ: et sint sciniphes in universa terra Ægypti. + 8.16 Extende virgam, etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes, etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.
Read all of Exodus 8
Cross References
Exodus 7:4et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.
Exodus 8:28Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
1 Samuel 6:3Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
1 Samuel 6:12Ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapæ Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames. + 6.12 Quæ ducit, etc. RAB. Via scilicet regia euntes Bethsames, id est, in domum solis, cœlestem scilicet Jerusalem, ubi semper lucet sol justitiæ. Bethsames. ID. Civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quæ usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in 10 milliaria contra Orientem: altera Bethsames est in tribu Nephthali, in qua permansere cultores antiqui.
Ecclesiastes 8:11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Jeremiah 34:7Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha: hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 8:15