The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 8 › Exodus 8:20

Exodus 8:20

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. + 8.20 Hæc dicit Dominus, etc. RAB. Quartum præceptum: Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum cæci nascuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Rise up early in the morning, and stand before Pharaoh; lo, he cometh forth to the water; and say unto him, Thus saith the LORD, Let my people go, that they may serve me.

In Context

19Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. + 8.19 Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.

21Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. + 8.21 Omne genus muscarum. ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam, id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est: Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [ Al., Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris.

Read all of Exodus 8

Cross References

Exodus 3:18Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

Exodus 8:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 8:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 8:19Exodus 8Exodus 8:21 →