bible.software › Exodus › Exodus 8 › Exodus 8:23
Exodus 8:23
Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I will put a division between my people and thy people: to morrow shall this sign be.
In Context
22Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ. + 8.22 Faciamque mirabilem, etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.
24Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. + 8.24 Et venit musca gravissima, etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: sæpe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.
Read all of Exodus 8
Cross References
Exodus 9:5Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
2 Kings 7:1Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 8:23