Exodus 8:22
Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ. + 8.22 Faciamque mirabilem, etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud.
Cross References
Exodus 7:17Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. + 7.17 Aquam fluminis, etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac Matth. 23..
Exodus 9:4Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
Exodus 9:26Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
Exodus 10:23Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
Exodus 12:13Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
Psalms 110:2Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. + 110.2 Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult. 1