Exodus 8:26
Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent. + 8.26 Abominationes. Perversi abominantur bona Ægyptii, id est, cives hujus sæculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quæst. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Ægyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Ægyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Isrælitæ receperunt in Ægypto. Sic enim sacrificia Isrælitarum abominationes sunt Ægyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. Historice. Ægyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Ægyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Ægyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Ægyptus muscis percutitur, etc., usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
Cross References
Genesis 43:32Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) + 43.32 Quibus appositis, etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenæ, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Ægyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.
Exodus 3:18Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Deuteronomy 7:25Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:
1 Kings 11:5Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
Ezra 9:1Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum:
2 Corinthians 6:14Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? + 6.14 Nolite jugum, etc. Ratio est, quia vos justi, illi iniqui: et ideo in nullo debetis eis communicare.